- CLINICI
- CLINICIGraecis Κλινικοὶ, Latinis Lectuales, dicebantur, qui diuturnô, difficili ac tabificô morbô afflicti, lectum servarebantur. Sic in Vita Caroli M. apud Canisium legitur, urorem eum suam quondam repudiâsse, quod esset clinica, h. e. morbosa etc. Salmasius, ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 23. Praeterea sic dicti sunt a quibusdam, qui ob aegritudinem sacro lavacro non immergebantur aut intingebantur baptizandi, sed aquâ solum baptismali aspergebantur, seu perfundebantur, Cyprian. Ep. 76. A quo more fluit occidentalis Ecclesiae consuetudo, quae hodieque obtiner ob teneritudinem infantium recens natorum, cum iam rarissimus esset adultorum Baptismus, vide quae hanc in rem annota vit Ioann. Forbesius, Instructionum Historico - Theologic l. 10. c. 5. num. 55. ut et infra in voce Superfusus, item ubi de Lectuali morbo. Mercurialis vero, Clinicorum nomen non ipsis aegrotantibus a veterib, tributum, qui potius κλινήρεις et κατακλινεῖς sint dicti, sed Medicos sic vocatos esse, a Chirurgis et Empiricis eô modô, atque etiam magis antiquitus seiunctos, quô hodie Physici nuncupati ab iisdem Chirurgis et Caeretanis vocatis separantur, contendit Variarum Lection. l. 3. c. 22. Quo facit Epigramma 31. Martialis, l. 1.chirurgus fuerat, nune est vespillo Diaulus:Coepit quô poterat Clinicus esse modô:Ubi Commentator, Adspirabat, ait, Chirurgus Diaulus ad nobtlissimam Medicinae partem, ut Clinicus tandem Imperatores lecto affixos viseret curaretque: desperans tandem, nescio qua de causa, se ad Libitinam contulit, e chirurgo vespillo factus, nec minus interea Clinicus. Est enim argutia in voce κλίνη, quae et lectum et feretrum significat E quibus verbis apparet, Clinicos fuisse olim Medicorum nobiliores, qui Imperatores inprimis τῇ κλίνη, lecto affixos, in viserent, corumque convalescentiae invigilatent. Quod idem de ambiguitate vocis addit, ita omnino se habet: Inprimis vero sic dicebantur singulorum cadaverum thecae vel arcae, quae una καμάρᾳ vel fornice seu hypogaeô sepulchrali conditae habebantur. Totius enim alicuius familiae unum commune monumentum subterraneum apud Graecos aliosque olim (qui mortuos non cremabant) erat; in quo mortui ex eadem familia iacebant in fuis quisque κλίναις seu lectulis. Philodemus μονόκλινα πετρίδια vocat, in Epigram.Οὐκ ἀΐεις ὤνθρωπε τόκων γλύφος, εν μονοκλίνῳΔεῖ σ᾿ ἀβιον ναίειν δύσμορε πετριδίῳ.Nonne audis ô tocullio, in lectuloOportet te aeternum iacere infelix saxeo.Hinc Nonnus λιθώρη καμεύνην appellat sepulchrum Domini nostri, ad hos lapideos lectulos respiciens etc. Vide hîc passim, ut et plura apud Salmas, ad Solin. p. 1207. de Clinicis vero Medicis, etiam infra aliquid, voce Medici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.